Lectionary Calendar
Thursday, May 15th, 2025
the Fourth Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 8

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. [8:2] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. 2 [8:3] Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

3 [8:4] Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, 4 [8:5] quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 5 [8:6] Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum 6 [8:7] et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: 7 [8:8] oves et boves universas, insuper et pecora campi, 8 [8:9] volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. 9 [8:10] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile