Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 7
1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. [7:2] Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me, 2 [7:3] ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. 3 [7:4] Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 4 [7:5] si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem, 5 [7:6] persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. 6 [7:7] Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. 7 [7:8] Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere: 8 [7:9] Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. 9 [7:10] Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus.
10 [7:11] Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 11 [7:12] Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. 12 [7:13] Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum? 13 [7:14] Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. 14 [7:15] Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; 15 [7:16] lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. 16 [7:17] Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. 17 [7:18] Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.