Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 62
1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. [62:2] In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. 2 [62:3] Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. 3 [62:4] Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 4 [62:5] Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 5 [62:6] In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 6 [62:7] Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. 7 [62:8] In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
8 [62:9] Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 9 [62:10] Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. 10 [62:11] Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. 11 [62:12] Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, 12 [62:13] et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.