Lectionary Calendar
Thursday, April 24th, 2025
Thursday in Easter Week
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 46

1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum. [46:2] Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. 2 [46:3] Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.3 [46:4] Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius. 4 [46:5] Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi. 5 [46:6] Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.

6 [46:7] Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. 7 [46:8] Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. 8 [46:9] Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae, 9 [46:10] arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. 10 [46:11] Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. 11 [46:12] Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile