Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 41
1 Magistro chori. PSALMUS. David. [41:2] Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. 2 [41:3] Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. 3 [41:4] Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. 4 [41:5] Ego dixi: "Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi".
5 [41:6] Inimici mei dixerunt mala mihi: "Quando morietur, et peribit nomen eius?". 6 [41:7] Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat. 7 [41:8] Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi: 8 [41:9] "Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat". 9 [41:10] Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. 10 [41:11] Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. 11 [41:12] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me; 12 [41:13] me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum. 13 [41:14] Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.