Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 35

1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me. 2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi. 3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: "Salus tua ego sum". 4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; 6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. 8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat. 9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: "Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum".

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; 12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae. 13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. 14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. 15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. 16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.

17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. 20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: "Euge, euge, viderunt oculi nostri". - 22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. 23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam. 24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. 25 Non dicant in cordibus suis: "Euge animae nostrae"; nec dicant: "Devoravimus eum". 26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me 27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: "Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui". 28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile