Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Numeri 30

1 [30:2] et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: "Iste est sermo, quem praecepit Dominus: 2 [30:3] Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.

3 [30:4] Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, 4 [30:5] si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. 5 [30:6] Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater. 6 [30:7] Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, 7 [30:8] quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. 8 [30:9] Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. 9 [30:10] Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent. 10 [30:11] Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento, 11 [30:12] si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat. 12 [30:13] Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 13 [30:14] Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. 14 [30:15] Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. 15 [30:16] Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius". 16 [30:17] Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile