the Week of Proper 28 / Ordinary 33
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Numeri 31
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 "Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum". 3 Statimque Moyses: "Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum". 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam, 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.
7 Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt: 10 tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit; 11 et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis, 12 et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra. 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, 15 ait: "Cur omnes feminas reservastis? 16 Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? 17 Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate; 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis. 19 Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. 20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis". 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: "Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22 Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum, 23 omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. 24 Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis".
25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26 "Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; 27 dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. 28 Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt. 30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini". 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus. 32 Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, 33 boum septuaginta duo milia, 34 asinorum sexaginta milia et mille, 35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia. 36 Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae, 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, 38 et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo, 39 de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus, 40 de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. 41 Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. 42 Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, 43 de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bobus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus, 47 tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: 49 "Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum". 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus; 52 omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53 Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat. 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.