Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Michææ 3
1 Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina. 2 Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes 3 et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora. 4 Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis. 5 "Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. 6 Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum. 7 Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: "Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?".
8 Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. 9 Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius. 10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus. 11 Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico. 12 Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. 13 Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos. 14 Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum. 15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta. 16 Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit. 17 Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint. 18 Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget. 19 Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?".