Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Michææ 2
1 [2:2] Ascendit, qui dispergat, contra te. "Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde". 2 [2:3] Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. 3 [2:4] Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. 4 [2:5] In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. 5 [2:6] Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum. 6 [2:7] Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit. 7 [2:8] Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua. 8 [2:9] Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. "State, state!"; sed non est qui revertatur. 9 [2:10] "Diripite argentum, diripite aurum!". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. 10 [2:11] Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
11 [2:12] Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret? 12 [2:13] Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina. 13 [2:14] "Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum".