Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Genesis 16
1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: "Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios". Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram: "Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te". 6 Cui respondens Abram: "Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, 8 dixit: "Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?". Quae respondit: "A facie Sarai dominae meae ego fugio". 9 Dixitque ei angelus Domini: "Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius".
10 Et dixit ei angelus Domini: "Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine". 11 Et dixit ei angelus Domini: "Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12 Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula". 13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: "Tu Deus, qui vidisti me". Dixit enim: "Profecto hic vidi posteriora videntis me". 14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. 16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.