Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Genesis 15
1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: "Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis".
2 Dixitque Abram: "Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer". 3 Addiditque Abram: "En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit". 4 Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: "Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem". 5 Eduxitque eum foras et ait illi: "Suspice caelum et numera stellas, si potes". Et dixit ei: "Sic erit semen tuum". 6 Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
7 Dixitque ad eum: "Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam". 8 Et ille ait: "Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?". 9 Respondens Dominus: "Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam". 10 Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. 13 Dictumque est ad eum: "Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. 14 Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16 Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus".
17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. 18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: "Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten, 19 Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos 20 et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque 21 et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos".