Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Exodus 39

1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. 2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta 3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. 4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, 5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. 6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; 7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, 9 quadrangulum duplex mensurae palmi. 10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; 11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; 13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. 15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo 16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis; 17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant. 18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. 19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. 21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. 22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta 25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. 27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, 29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: "Sanctum Domino"; 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. 33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, 34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, 35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium, 36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus, 37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, 38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, 39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, 40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. 41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius 42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile