Lectionary Calendar
Thursday, November 21st, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Sapientiæ 8

1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet.4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?

5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.6 Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.14 Est et alia vanitas quæ fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile