the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Sapientiæ 7
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.3 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.4 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.5 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.7 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.8 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.9 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
10 Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.11 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.13 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.