the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Ecclesiasticus 1
2 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,3 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.4 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.5 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.8 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
10 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.12 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.15 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
16 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.17 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.22 Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justita.28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.