Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Ecclesiastes 8

1 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.4 Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?5 Minuisti eum paulo minus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;6 et constituisti eum super opera manuum tuarum.7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,8 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.9 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite :11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.

12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.13 Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.14 Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii,21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.

22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant ;25 necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.27 Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos : quando appendebat fundamenta terræ ;30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,31 ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

32 Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas.33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile