the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Ecclesiastes 20
1 Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
2 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
3 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
4 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
5 Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
7 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.
9 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12 Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,
21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
24 A Domino diriguntur gressus viri ; quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.