Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 89

1 Maskil. Ethan Ezrahitae. [89:2] Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 2 [89:3] Quoniam dixisti: "In aeternum misericordia aedificabitur", in caelis firmabitur veritas tua. 3 [89:4] "Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo: 4 [89:5] Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam".

5 [89:6] Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 6 [89:7] Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? 7 [89:8] Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. 8 [89:9] Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 9 [89:10] Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas. 10 [89:11] Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. 11 [89:12] Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti; 12 [89:13] Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. 13 [89:14] Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua. 14 [89:15] Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.

15 [89:16] Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt 16 [89:17] et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur, 17 [89:18] quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 18 [89:19] Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.

19 [89:20] Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: "Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe. 20 [89:21] Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. 21 [89:22] Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum. 22 [89:23] Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum. 23 [89:24] Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam. 24 [89:25] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. 25 [89:26] Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius. 26 [89:27] Ipse invocabit me: "Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae". 27 [89:28] Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. 28 [89:29] In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. 29 [89:30] Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli. 30 [89:31] Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, 31 [89:32] si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint, 32 [89:33] visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum. 33 [89:34] Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea. 34 [89:35] Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. 35 [89:36] Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar. 36 [89:37] Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo 37 [89:38] et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis".

38 [89:39] Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; 39 [89:40] evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius. 40 [89:41] Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas. 41 [89:42] Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. 42 [89:43] Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius. 43 [89:44] Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello. 44 [89:45] Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti. 45 [89:46] Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione. 46 [89:47] Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? 47 [89:48] Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum? 48 [89:49] Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? 49 [89:50] Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 50 [89:51] Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium, 51 [89:52] quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui. 52 [89:53] Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile