Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 88
1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae. [88:2] Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. 2 [88:3] Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. 3 [88:4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 4 [88:5] Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. 5 [88:6] Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. 6 [88:7] Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. 7 [88:8] Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 8 [88:9] Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. 9 [88:10] Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
10 [88:11] Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi? 11 [88:12] Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? 12 [88:13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? 13 [88:14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. 14 [88:15] Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? 15 [88:16] Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. 16 [88:17] Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. 17 [88:18] Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. 18 [88:19] Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.