the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 76
1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum. [76:2] Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. 2 [76:3] Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion. 3 [76:4] Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. 4 [76:5] Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis. 5 [76:6] Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. 6 [76:7] Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus.
7 [76:8] Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua. 8 [76:9] De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, 9 [76:10] cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. 10 [76:11] Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi. 11 [76:12] Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, 12 [76:13] ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.