Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 68
1 Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum. [68:2] Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius. 2 [68:3] Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. 3 [68:4] Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. 4 [68:5] Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; 5 [68:6] pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. 6 [68:7] Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
7 [68:8] Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, 8 [68:9] terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. 9 [68:10] Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. 10 [68:11] Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus. 11 [68:12] Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: 12 [68:13] "Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. 13 [68:14] Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri. 14 [68:15] Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon".
15 [68:16] Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan. 16 [68:17] Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem. 17 [68:18] Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. 18 [68:19] Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. 19 [68:20] Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum. 20 [68:21] Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis. 21 [68:22] Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
22 [68:23] Dixit Dominus: "Ex Basan reducam, reducam de profundo maris, 23 [68:24] ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat". 24 [68:25] Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. 25 [68:26] Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae. 26 [68:27] "In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel". 27 [68:28] Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali. 28 [68:29] Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. 29 [68:30] A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera. 30 [68:31] Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt. 31 [68:32] Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
32 [68:33] Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, 33 [68:34] qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. 34 [68:35] Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. 35 [68:36] Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!