Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 59

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. [59:2] Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. 2 [59:3] Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me. 3 [59:4] Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes. 4 [59:5] Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; 5 [59:6] et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 6 [59:7] Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 7 [59:8] Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: "Quis enim audit?".

8 [59:9] Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. 9 [59:10] Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. 10 [59:11] Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. 11 [59:12] Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. 12 [59:13] Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, 13 [59:14] consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. 14 [59:15] Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 15 [59:16] Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. 16 [59:17] Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. 17 [59:18] Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile