Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 44
1 Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. 3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. 5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. 6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. - 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. 8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti.
9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum. 10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris. 11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. 12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. 13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum. 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. 15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis. 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris. 18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. 19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua; 20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis. 21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, 22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. 23 Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. 24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem. 25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? 26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.