Lectionary Calendar
Friday, July 25th, 2025
the Week of Proper 11 / Ordinary 16
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 142

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. [142:2] Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; 2 [142:3] effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. 3 [142:4] Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

4 [142:5] Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - 5 [142:6] Clamavi ad te, Domine; dixi: "Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. 6 [142:7] Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 7 [142:8] Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile