Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 103
1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. 2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; 4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; 5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - 8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. 9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. 15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. 16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. 17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, 18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. 21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.