Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 102
1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit. [102:2] Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 2 [102:3] Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 3 [102:4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 4 [102:5] Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. 5 [102:6] A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. 6 [102:7] Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. 7 [102:8] Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 8 [102:9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. 9 [102:10] Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, 10 [102:11] a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me. 11 [102:12] Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
12 [102:13] Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. 13 [102:14] Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, 14 [102:15] quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. 15 [102:16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam, 16 [102:17] quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. 17 [102:18] Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum. 18 [102:19] Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. 19 [102:20] Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit, 20 [102:21] ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis; 21 [102:22] ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, 22 [102:23] cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino.
23 [102:24] Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: "Deus meus, 24 [102:25] ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui. 25 [102:26] Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. 26 [102:27] Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. 27 [102:28] Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 28 [102:29] Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur".