Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Ecclesiastes 3
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, 4 et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus. 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo. 8 Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis. 9 Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum, 10 et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt. 11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis: 12 quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: 14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. 15 Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari; 16 longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. 17 Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. 18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. 19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; 20 sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium, 22 et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; 23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit. 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias. 28 Ne dicas amico tuo: "Vade et revertere, cras dabo tibi", cum statim possis dare. 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31 Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius, 32 quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. 33 Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; 35 gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.