Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Ecclesiastes 22
1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona.
2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
3 Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.
4 Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita.
5 Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis.
6 Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7 Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis.
8 Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur.
9 Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi.
10 Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
13 Dicit piger: "Leo est foris, in medio platearum occidendus sum".
14 Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
16 Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis.
17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. 19 Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. 20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, 21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te?
22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, 23 quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores.
24 Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae.
26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?
28 Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
29 Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.