Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Numeri 35

1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho: 2 "Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, 3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum; 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur. 5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. 6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis, 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis".

9 Ait Dominus ad Moysen: 10 "Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, 11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint; 12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. 13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan, 15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur. 17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur. 18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur. 19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. 20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit. 22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis, 23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum, 24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas 25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit, 27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit; 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris. 30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. 31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur. 32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. 33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. 34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile