Lectionary Calendar
Friday, December 12th, 2025
the Second Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Numeri 17

1 [17:16] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 [17:17] "Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 3 [17:18] Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. 4 [17:19] Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis. 5 [17:20] Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant". 6 [17:21] Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. 7 [17:22] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 [17:23] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9 [17:24] Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. 10 [17:25] Dixitque Dominus ad Moysen: "Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur". 11 [17:26] Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus. 12 [17:27] Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: "Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! 13 [17:28] Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile