Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Numeri 14

1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa, 2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: "Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! 3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?". 4 Dixeruntque alter ad alterum: "Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!".

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. 6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: "Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere". 10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,

11 et dixit Dominus ad Moysen: "Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? 12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est". 13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, 14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. 15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: 16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: 18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". 19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum".

20 Dixitque Dominus: "Dimisi iuxta verbum tuum. 21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! 22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, 23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri". 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 27 "Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! 29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. 32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; 33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. 34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. 35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur".

36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. 39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: "Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus". 41 Quibus Moyses: "Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum". 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile