Lectionary Calendar
Tuesday, December 24th, 2024
Christmas Eve
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

1 Machabæorum 23

1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2 dicens: "Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, 6 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis 7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. 10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. 11 Qui maior est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.

13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. 15 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! 16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: "Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet". 17 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et: "Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet". 19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? 20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; 21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; 22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. 23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. 27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis: "Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum"! 31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. 37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil"".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile