Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
2 Machabæorum 2
1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: "Fili, dimittuntur peccata tua". 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 "Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?". 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: "Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico: "Dimittuntur peccata tua", an dicere: "Surge et tolle grabatum tuum et ambula"? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata ait paralytico - : 11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam". 12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: "Numquam sic vidimus!".
13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me". Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. 16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat?". 17 Et Iesus hoc audito ait illis: "Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores".
18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: "Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?". 19 Et ait illis Iesus: "Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; 20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos". 23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: "Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?". 25 Et ait illis: "Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant?". 27 Et dicebat eis: "Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati".