Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Matthæum 17

1 Et ad discipulos suos ait: "Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! 2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; 4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: "Paenitet me", dimittes illi". 5 Et dixerunt apostoli Domino: "Adauge nobis fidem!". 6 Dixit autem Dominus: "Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: "Eradicare et transplantare in mare", et oboediret vobis. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: "Statim transi, recumbe", 8 et non dicet ei: "Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes"? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: "Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus"".

11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes: "Iesu praeceptor, miserere nostri!". 14 Quos ut vidit, dixit: "Ite, ostendite vos sacerdotibus". Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus dixit: "Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena?". 19 Et ait illi: "Surge, vade; fides tua te salvum fecit".

20 Interrogatus autem a pharisaeis: "Quando venit regnum Dei?", respondit eis et dixit: "Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: "Ecce hic" aut: "Illic"; ecce enim regnum Dei intra vos est". 22 Et ait ad discipulos: "Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 23 Et dicent vobis: "Ecce hic", "Ecce illic"; nolite ire neque sectemini. 24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur". 37 Respondentes dicunt illi: "Ubi, Domine?". Qui dixit eis: "Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile