Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Josue 20

1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: "Loquere filiis Israel et dic eis: 2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, 3 ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per errorem nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis. 4 Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat".

7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iudae; 8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. 9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile