Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
secundum Marcum 8
1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dicunt ei: "Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?". 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: "Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat"; 8 et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: "Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?". 11 Quae dixit: "Nemo, Domine". Dixit autem Iesus: "Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare".
12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae". 13 Dixerunt ergo ei pharisaei: "Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum". 14 Respondit Iesus et dixit eis: "Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. 17 Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater". 19 Dicebant ergo ei: "Ubi est Pater tuus?". Respondit Iesus: "Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis". 20 Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
21 Dixit ergo iterum eis: "Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire". 22 Dicebant ergo Iudaei: "Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: "Quo ego vado, vos non potestis venire"?". 23 Et dicebat eis: "Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris". 25 Dicebant ergo ei: "Tu quis es?". Dixit eis Iesus: "In principio: id quod et loquor vobis! 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum". 27 Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: "Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper". 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos". 33 Responderunt ei: "Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: "Liberi fietis"?". 34 Respondit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38 Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis". 39 Responderunt et dixerunt ei: "Pater noster Abraham est". Dicit eis Iesus: "Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri". Dixerunt itaque ei: "Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!". 42 Dixit eis Iesus: "Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi.
46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis". 48 Responderunt Iudaei et dixerunt ei: "Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes?". 49 Respondit Iesus: "Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. 50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat.
51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum". 52 Dixerunt ergo ei Iudaei: "Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: "Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum". 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?". 54 Respondit Iesus: "Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: "Deus noster est!", 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est". 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum: "Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?". 58 Dixit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum". 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.