Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
secundum Marcum 7
1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. 2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. 3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: "Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo". 5 Neque enim fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: "Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est". 9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. 10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: "Ubi est ille?". 12 Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: "Bonus est!"; alii autem dicebant: "Non, sed seducit turbam!". 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: "Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?". 16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: "Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. 19 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?". 20 Respondit turba: "Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?". 21 Respondit Iesus et dixit eis: "Unum opus feci, et omnes miramini. 22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem non quia ex Moyse est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate". 25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: "Nonne hic est, quem quaerunt interficere? 26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit". 28 Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: "Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. 29 Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit". 30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. 31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: "Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit?". 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. 33 Dixit ergo Iesus: "Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. 34 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire". 35 Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: "Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? 36 Quis est hic sermo, quem dixit: "Quaeretis me et non invenietis" et: "Ubi sum ego, vos non potestis venire"?".
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: "Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38 qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae". 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. 40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: "Hic est vere propheta!"; 41 alii dicebant: "Hic est Christus!"; quidam autem dicebant: "Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne Scriptura dixit: "Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus"?". 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: "Quare non adduxistis eum?". 46 Responderunt ministri: "Numquam sic locutus est homo". 47 Responderunt ergo eis pharisaei: "Numquid et vos seducti estis? 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? 49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt!". 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: 51 "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?". 52 Responderunt et dixerunt ei: "Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit!". 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.