Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Marcum 16

1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. 4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. 5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: "Quo vadis?". 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.

7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: 9 de peccato quidem, quia non credunt in me; 10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. 15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me". 17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: "Quid est hoc, quod dicit nobis: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me" et: "Vado ad Patrem"?". 18 Dicebant ergo: "Quid est hoc, quod dicit: "Modicum"? Nescimus quid loquitur". 19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: "De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me"? 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem". 29 Dicunt discipuli eius: "Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi". 31 Respondit eis Iesus: "Modo creditis? 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile