Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Marcum 15

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.

9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; 13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: "Odio me habuerunt gratis".

26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile