Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 5

1 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? 2 Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. 4 Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.

6 Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. 7 Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum. 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, 9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; 10 qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura; 11 qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate; 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat. 14 Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem; 16 et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.

17 Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. 18 Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. 20 In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit. 22 In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis. 23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26 Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile