Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 42

   |   

1 Respondens autem Iob Domino dixit: 2 "Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. 3 Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi. 5 Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere".

7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: "Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob". 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.

10 Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. 12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. 13 Et fuerunt ei septem filii et tres filiae; 14 et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii. 15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; 17 17 So Job died, an old man and full of days. James 5:11.">[fn]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile