the First Day after Christmas
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Psalmi 41
1 [40:25] An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? 2 [40:26] Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? 3 [40:27] Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? 4 [40:28] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 5 [40:29] Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? 6 [40:30] Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? 7 [40:31] Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? 8 [40:32] Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. 9 [41:1] Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur. 10 [41:2] Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?
11 [41:3] Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? 12 [41:4] Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis. 13 [41:5] Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? 14 [41:6] Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. 15 [41:7] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: 16 [41:8] unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; 17 [41:9] unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur. 18 [41:10] Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 19 [41:11] De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. 20 [41:12] De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 21 [41:13] Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 22 [41:14] In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor. 23 [41:15] Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur. 24 [41:16] Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior. 25 [41:17] Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. 26 [41:18] Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; 27 [41:19] reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. 28 [41:20] Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 29 [41:21] Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem. 30 [41:22] Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum. 31 [41:23] Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. 32 [41:24] Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens. 33 [41:25] Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. 34 34 He looks all mighty [beasts of prey] in the face [without terror]; he is monarch over all the sons of pride. [And now, Job, [fn] who are you who dares not arouse the unmastered crocodile, yet who dares resist Me, the beast’s Creator, to My face? Everything under the heavens is Mine; therefore, who can have a claim against God?]