Lectionary Calendar
Saturday, December 28th, 2024
the Saturday after Christmas
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 18

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 "Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. 3 Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

5 Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. 7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. 8 Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. 9 Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. 10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.

11 Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius. 12 Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. 13 Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. 14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum. 15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur. 16 Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius. 17 Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. 18 Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum. 19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. 20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror. 21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile