Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Isaiæ 52

1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Ioachim, 3 quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae. 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. 8 Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. 10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iudae occidit in Rebla; 11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.

12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem. 13 Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; 14 et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum. 15 De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum. 16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas. 17 Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. 18 Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; 19 et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum; 20 columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. 21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. 23 Et malogranata nonaginta sex dependentia; omnia malogranata centum super retiacula in circuitu.

24 Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli. 25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla; 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. 28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; 29 in anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas; 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae.

31 Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant secum in Babylone. 33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. 34 Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile