Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 58

1 Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. 2 Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt.

3 "Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti?". Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis. 4 Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. 5 Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? 6 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? 7 Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.

8 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: "Ecce adsum". Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; 10 si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. 11 Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. 12 Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur.

13 Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, 14 tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile