Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 15

1 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit. 2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. 3 In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum. 4 Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi. 5 Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.

6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. 7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius. 9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile