Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiasticus 14

1 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. 2 Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. 3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti,

4 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: "Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6 caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. 7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. 8 Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: "Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos". 9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. 10 Universi respondebunt et dicent tibi: "Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es". 11 Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, 13 qui dicebas in corde tuo: "In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo". 15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. 16 Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: "Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; 19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. 20 Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. 21 Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum"". 22 "Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; 23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis", dicit Dominus exercituum.

24 Iuravit Dominus exercituum dicens: "Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. 25 Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur". 26 Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? 28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: 29 "Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. 30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. 31 Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius". 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? "Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile