Lectionary Calendar
Thursday, May 15th, 2025
the Fourth Week after Easter
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 12

1 [12:2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. 2 [12:3] Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. 3 [12:4] In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. 4 [12:5] Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 5 [12:6] Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. 6 [12:7] "Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper".

7 [12:8] Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. 8 [12:9] Et dixit Ephraim: "Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi". 9 [12:10] "Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. 10 [12:11] Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines". 11 [12:12] Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. 12 [12:13] Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. 13 [12:14] Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. 14 [12:15] Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile