Lectionary Calendar
Thursday, May 15th, 2025
the Fourth Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ezechielis 11

1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum. 2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. 3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. 4 In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. 5 Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti. 6 Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum. 7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. 9 Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. 10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente. 11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. 12 [12:1] Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis" C.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile